- COMPEDES
- COMPEDESpedum vincula, sicut manuum catenae. Plin. Caecilius. l. 7. Ep. 27. Mox apparebat idolon: Senex macie et squalore consectus, promissâ barbâ, horrendis capillis, cruribus compedes, manibus catenasgerebat, quatiebatque. His namque captivorum pedes constringebantur, uti de Iosepho legimus, Psalmo 105. v. 18. Cuius pedes affllixerunt compede, ferrum subivit ipse. Servorum item, in ergastuis; ubi compeditos illos fuisse, Iuvenalis docet, Sat. 11. v. 79.Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quae numcSqualidus in magna fastidit compede Fossor.Quia enim reditus agrorum non raro lapidicinis, cretifodinis, arenariis, auri, argenti, sulpliuris venis constabat, ideo adhibebantur huic operae homines vincti, qui caederent, foderent, ererent. Plaut. Captiv. Actu 3. sc. 5. v. 75.Ahducite istum actutum ad Hyppolitum fabrum;Iubete huic crassas compedes impingier.Inde extra portam ad meum libertum CordalumIn lapidicinas facite deductus siet.Ad cuiusmodi servitutem duram, sub primis Imperatoribus Christiani frequenter damnati sunt. Clemens certe Episeopus Romanus et Martyr Chersonam deportatus, duo milia Christianorum et amplius ibi ad secanda marmora damnatorum reperisse legitur, in Vita eius, apud Laur. Pignor. de Servis. Et hae quidem Compedes ex ferro fuêre. At Artaxerxes Cyrum fratrem, accersitum ad se, compedibus aureis vinxit, apud Iustin. l. 5. c. ult. Nescil. familiae Regiae honos non haberetur. Quemadmodum et Darium ultimum. Bessi et Nabarzanis conspiratione prehensum, aureis compedibus viuctum fuisse, scribit Curtius, l. 5. c. 12. §. 20. et idem Iustin. l. 11. c. 1. 5. §. 1. Vide Dionem Chrysost. Orat. ult. Postquam verolibertatem adepti Servi, compedes suas Saturno consecrabant. Unde in Zoilum, qui ex ergastulario elatus fuerat ad Equestrem dignitatem, sie Martial. l. 3. Epigr. 29.Has cum gemina compede dedicat catenas,Saturne, tibi, Zoilus, annulos priores.Ubi geminam vocat, quia illis utrumque crus ligari solebat. De Saturno, res sic se habet: Quoniam is in compedes olim a Filio coniectus erat, inde adeptus liebertarem, servos in clientelam suam accepisse creditus est; cuius proin causa Romae in compedibus visebatur. Sed lanea erant haec vincula, quibus cum toto anno ligatus esset, ad diem sibi festum mense Decembri solvebatur: quô tempore quoque servos dominatos esse, constat. Hanc ob causam servi vinculis soluti, Compedes Saturno, velut anathemata dedicabant. De Compedibus argenteis feminarum, apud Romanos, vide supra ubi de Argento, et infra, voce Plebeii: de Compeditis, infimo apud eosdem servorum genere etiam aliquid lemmate Quales quales; uti de Compedum nervorumque discrimive, voceVinculum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.